Ulterius. Videtur quod diaconi possint hoc sacramentum conferre. Quia, secundum dionysium, diaconi habent virtutem purgativam. Sed hoc sacramentum est institutum ad purgandum tantum ab infirmitate mentis et corporis. Ergo diaconi possunt conferre.
Praeterea, dignius sacramentum est baptismus quam hoc de quo agimus. Sed diaconi possunt baptizare, ut patet de beato Laurentio. Ergo et possunt hoc sacramentum conferre.
Sed contra est quod dicitur jac. 5, 14: inducat presbyteros ecclesiae.