Ad secundum sic proceditur. Videtur quod etiam sanis debeat conferri hoc sacramentum.
Quia principalior effectus hujus sacramenti est sanatio mentis quam sanatio corporis, ut dictum est.
Sed etiam sani corpore indigent sanatione mentis.
Ergo eis debet hoc sacramentum conferri.
Praeterea, hoc sacramentum est exeuntium sicut baptismus intrantium. Sed omnibus intrantibus baptismus datur. Ergo omnibus exeuntibus debet dari hoc sacramentum. Sed quandoque illi qui sunt in propinquo exitus, sunt sani, sicut illi qui decapitandi sunt. Ergo talibus debet hoc sacramentum dari.
Sed contra est quod dicitur Jacob. 5, 14: infirmatur quis in vobis etc.. Ergo solis infirmis competit.