Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc sacramento totum corpus inungi debeat. Quia, secundum Augustinum, anima tota est in toto corpore.
Sed praecipue datur hoc sacramentum ad sanandum animam. Ergo in toto corpore debet inunctio fieri.
Praeterea, ubi est morbus, ibi debet apponi medicina. Sed morbus est universalis in toto corpore, sicut febris. Ergo totum corpus inungi debet.
Praeterea, in baptismo totum corpus immergitur.
Ergo et hic totum deberet inungi.
Sed contra est universalis ecclesiae ritus, secundum quem non inungitur infirmus nisi in determinatis partibus corporis.