Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordo in ecclesia esse non debeat. Ordo enim requirit subjectionem et praelationem. Sed subjectio videtur repugnare libertati, in quam vocati sumus per christum. Ergo ordo in ecclesia esse non debet.
Praeterea, ille qui in ordine constituitur, alio superior fit. Sed in ecclesia quilibet debet se altero inferiorem reputare. Phil. 2, 3: superiores invicem arbitrantes. Ergo non debet in ecclesia esse ordo.
Praeterea, ordo invenitur in Angelis propter distinctionem eorum in bonis naturalibus et gratuitis.
Sed omnes homines sunt in natura unum; gratiarum etiam dona quis eminentius habeat, ignotum est. Ergo ordo in ecclesia esse non potest.
Sed contra, Rom. 13, 1: quae a deo sunt, ordinata sunt. Sed ecclesia a deo est, quia ipse eam aedificavit sanguine suo. Ergo ordo in ecclesia esse debet.
Praeterea, status ecclesiae est medius inter statum naturae et gloriae. Sed in natura invenitur ordo, quo quaedam aliis superiora sunt; et similiter in gloria, ut patet in Angelis. Ergo in ecclesia debet esse ordo.