Ulterius. Videtur quod ordo non sit sacramentum.
Sacramentum enim, ut dicit Hugo de sancto victore, est materiale elementum. Sed ordo non nominat aliquid hujusmodi, sed magis relationem vel potestatem: quia ordo est pars potestatis, secundum praefatum. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, sacramenta non sunt de ecclesia triumphante. Sed est ibi ordo, ut patet de Angelis.
Ergo ordo non est sacramentum.
Praeterea, sicut praelatio spiritualis, quae est ordo, datur cum quadam consecratione, ita et praelatio saecularis: quia et reges inunguntur, ut supra, dist. 23, dictum est. Sed regia dignitas non est sacramentum. Ergo nec ordo de quo loquimur.
Sed contra est, quia ab omnibus enumeratur inter septem ecclesiae sacramenta.
Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed propter ordinem efficitur homo dispensator aliorum sacramentorum. Ergo ordo habet magis rationem quod sit sacramentum quam alia.