Ulterius. Videtur quod forma hujus sacramenti inconvenienter in littera exprimatur. Quia sacramenta efficaciam habent ex forma. Sed efficacia sacramentorum est ex virtute divina, quae in eis secretius operatur salutem. Ergo in forma hujus sacramenti deberet fieri mentio de virtute divina per invocationem trinitatis; sicut in aliis sacramentis.
Praeterea, imperare est ejus qui habet auctoritatem.
Sed auctoritas non residet penes eum qui sacramenta dispensat, sed ministerium tantum.
Ergo non deberet uti imperativo modo, ut diceret, sic agite; vel, accipite hoc vel illud; aut aliquid hujusmodi.
Praeterea, in forma sacramenti non debet fieri mentio nisi de illis quae sunt de essentia sacramenti.
Sed usus potestatis acceptae non est de essentia hujus sacramenti, sed consequitur ad ipsum.
Ergo non debet de eo fieri mentio in forma hujus sacramenti.
Praeterea, omnia sacramenta ordinant ad aeternam remunerationem. Sed in formis aliorum sacramentorum non fit mentio de remuneratione.
Ergo nec in forma hujus sacramenti deberet de ea fieri mentio, sicut fit cum dicitur: habiturus partem, si fideliter officium tuum impleveris, cum iis qui verbum dei bene ministraverunt.