Ulterius. Videtur quod character ordinis non praesupponat characterem baptismalem. Quia per characterem ordinis homo efficitur dispensator sacramentorum; per characterem baptismalem susceptivus eorumdem. Sed potestas activa non praesupponit de necessitate passivam, quia potest esse sine ea, sicut patet in deo. Ergo character ordinis non praesupponit de necessitate characterem baptismalem.
Praeterea, potest contingere quod aliquis non sit baptizatus, qui se baptizatum aestimat probabiliter.
Si ergo talis ad ordines accedat, non consequitur characterem ordinis, si character ordinis praesupponat baptismalem; et sic ea quae faciet vel in consecratione vel in absolutione, nihil erunt; et in hoc ecclesia decipietur, quod est inconveniens.
Sed contra, baptismus est janua sacramentorum.
Ergo cum ordo sit quoddam sacramentum, praesupponit baptismum.