Ulterius. Videtur quod praesupponat de necessitate characterem confirmationis. Quia in his quae sunt ordinata ad invicem; sicut medium praesupponit primum, ita ultimum praesupponit medium.
Sed character confirmationis praesupponit baptismalem quasi primum. Ergo character ordinis praesupponit characterem confirmationis quasi medium.
Praeterea, qui ad alios confirmandos ponuntur, maxime debent esse firmi. Sed illi qui sacramentum ordinis suscipiunt, sunt aliorum confirmatores.
Ergo ipsi maxime debent habere sacramentum confirmationis.
Sed contra, apostoli receperunt potestatem ordinis ante ascensionem, joan. 20, 22, ubi dictum est eis: accipite spiritum sanctum. Sed confirmati sunt post ascensionem per adventum spiritus sancti.
Ergo ordo non praesupponit confirmationem.