Ulterius. Videtur quod ex ipso merito vitae aliquis ordinis gradum consequatur. Quia, sicut dicit chrysostomus, non omnis sacerdos sanctus est, sed omnis sanctus sacerdos est. Sed ex vitae merito aliquis efficitur sanctus. Ergo et sacerdos, et multo fortius alios ordines habens.
Praeterea, in rebus naturalibus ex hoc ipso aliqui in gradu superiori collocantur quod deo appropinquant, et magis de ejus bonitatibus participant, ut dionysius dicit, 4 cap. Ecclesiast. Hier..
Sed ex merito sanctitatis et scientiae aliquis efficitur deo propinquior, et plus de ejus bonitatibus recipiens. Ergo ex hoc ipso in gradu ordinis collocatur.
Sed contra, sanctitas semel habita potest amitti.
Sed ordo semel habitus nunquam amittitur.
Ergo ordo non consistit in ipso merito sanctitatis.