Ulterius. Videtur quod non sint septem ordines.
Ordines enim ecclesiae ordinantur ad actus hierarchicos. Sed tres sunt tantum actus hierarchici; scilicet purgare, illuminare, et perficere, secundum quos dionysius distinguit tres ordines in 5 cap. Eccl. Hierar.. Ergo non sunt septem.
Praeterea, omnia sacramenta habent efficaciam et auctoritatem ex institutione christi, vel saltem apostolorum ejus. Sed in doctrina christi et apostolorum non fit mentio nisi de presbyteris et diaconis. Ergo videtur quod non sunt alii ordines.
Praeterea, per sacramentum ordinis constituitur aliquis dispensator aliorum sacramentorum.
Sed alia sacramenta sunt sex. Ergo debent esse tantum sex ordines.
Sed contra, videtur quod debeant esse plures.
Quia quanto aliqua virtus est altior, tanto est minus multiplicabilis. Sed potestas hierarchica est altiori modo in Angelis quam sit in nobis, ut dionysius dicit. Ergo cum in hierarchia angelica sint novem ordines, totidem deberent esse in ecclesia, vel plures.
Praeterea, prophetia Psalmorum est nobilior inter alias prophetias. Sed ad pronuntiandum in ecclesia alias prophetias est unus ordo, scilicet lectorum. Ergo et ad pronuntiandum Psalmos deberet esse alius ordo; et praecipue cum in decretis Psalmista secundus ab ostiario inter ordines ponatur.