Ulterius. Videtur quod per acceptionem coronae aliquis renuntiet temporalibus bonis. Ipsi enim dicunt cum coronantur: dominus pars hereditatis meae. Sed sicut dicit Hieronymus, dominus cum istis temporalibus pars fieri dedignatur. Ergo abrenuntiat temporalibus.
Praeterea, justitia ministrorum novi testamenti debet abundare super ministros veteris, ut patet Matth. 5. Sed ministri veteris testamenti, scilicet Levitae, non acceperunt partem hereditatis cum fratribus suis. Ergo nec ministri novi testamenti habere debent.
Praeterea, Hugo dicit, quod postquam aliquis factus est clericus, deinceps debet de stipendiis ecclesiae sustentari.
Sed hoc non esset, si patrimonium suum retineret. Ergo videtur quod abrenuntiet in hoc quod clericus fit.
Sed contra est quod hieremias fuit de ordine sacerdotali, ut patet hierem. 1. Sed ipse habuit possessionem ex hereditatis jure, ut patet hierem. 39. Ergo clerici possunt habere patrimonialia bona.
Praeterea, si hoc non possent, non videretur tunc differentia inter clericos saeculares et religiosos.