Postquam determinavit magister de sacramento ordinis, hic determinat de conferentibus et suscipientibus hoc sacramentum; et dividitur in partes duas: in prima determinat de conferentibus; in secunda de suscipientibus, ibi: sacri canones sanxerunt ut subdiaconus non ordinetur ante quatuordecim annos etc.. Prima in duas: in prima inquirit de haeretici, utrum possint ordinare; secundo specialiter de simoniacis, ibi: de simoniacis vero non est ambigendum quin sint haeretici. Prima in tres; in prima ponit auctoritatem ad ostendendum quod haeretici non possunt hoc sacramentum conferre; in secunda ponit auctoritates ad contrarium, ibi: contra autem alii sentire videntur; in tertia solvit, ibi: haec autem quidam ita determinant. Et ponit quatuor solutiones diversorum, ut in littera patet.
De simoniacis autem non est ambigendum quin sint haeretici. Hic inquirit de simoniacis; et circa hoc duo facit: primo ostendit qui sunt simoniaci; secundo utrum possint ordinare, ibi: differt tamen inter eos qui ordinantur a simoniacis scienter, et eos qui ignoranter.
Hic est triplex quaestio. Prima de ordinantibus.
Secunda de ordinatis. Tertia de simoniacis.
Circa primum quaeruntur: 1 utrum solus episcopus possit conferre ordinis sacramentum; 2 utrum haereticus, vel quicumque ab ecclesia praecisus.