Ulterius. Videtur quod propter homicidium aliquis non debeat prohiberi a sacris ordinibus.
Quia ordines nostri sumpserunt initium a Levitarum officiis, ut in praecedenti dist. Dictum est. Sed Levitae consecraverunt manus suas in sanguinis effusione fratrum suorum, ut patet Exod. 32. Ergo et in novo testamento non debent aliqui a susceptione ordinum prohiberi propter sanguinis effusionem.
Praeterea, propter actum virtutis nullus debet impediri ab aliquo sacramento. Sed aliquando sanguis effunditur per justitiam, sicut a judice; et peccaret habens officium, si non effunderet. Ergo non impeditur propter hoc a sacramenti susceptione.
Praeterea, poena non debetur nisi culpae.
Sed aliquis sine culpa quandoque homicidium committit, sicut se defendendo, vel etiam casualiter.
Ergo non debet incurrere irregularitatis poenam.
Sed contra hoc sunt plura canonum statuta, et ecclesiae consuetudo.