Ulterius. Videtur quod illegitime nati non debeant impediri a susceptione ordinum. Quia filius non debet portare iniquitatem patris. Portaret autem, si propter hoc impediretur ab ordinibus suscipiendis.
Ergo etc..
Praeterea, magis impeditur aliquis propter defectum proprium quam alienum. Sed a susceptione ordinum propter illicitum concubitum suum non semper aliquis impeditur. Ergo nec propter illicitum concubitum patris sui.
Sed contra est quod dicitur deuter. 23: mamzer non ingredietur, hoc est de scorto natus, ecclesiam dei usque ad decimam generationem. Ergo multo minus debent promoveri ad ordines.