Ulterius. Videtur quod simonia sit haeresis.
Quia Gregorius in registro dicit: altare, decimas et spiritum sanctum emere vel vendere, simoniacam haeresim esse nullus fidelium ignorat.
Praeterea, nullum peccatum est gravius infidelitate.
Sed simonia est gravior: quia in decretis dicitur, causa 1, quaest. 2, quod impia haeresis Macedonii, et eorum qui circa ipsum sunt, est tolerabilior quam simonia. Ergo simonia est haeresis.
Sed contra, omnis haeresis est contra aliquem articulum fidei, de quo non recta opinio habetur.
Sed aliquis simoniacus potest habere rectam opinionem de omnibus articulis fidei. Ergo non est haeresis.