Postquam determinavit magister de sacramento ordinis, quod ordinatur ad spiritualem multiplicationem ecclesiae, hic incipit determinare de matrimonio, quod ordinatur ad materialem, multiplicationem fidelium; et dividitur in partes duas: in prima determinat de matrimonio; in secunda de personis contrahentibus matrimonium, 34 distinct., ibi nunc superest attendere quae personae sint legitimae ad contrahendum matrimonium.
Prima in duas: in prima determinat ea quae pertinent ad matrimonium, inquantum est sacramentum; in secunda determinat causas matrimonii, 27 distinct., ibi: post hoc advertendum est quid sit conjugium. Prima in duas: in prima determinat de institutione matrimonii; in secunda significationem ipsius: haec enim duo omnibus sacramentis communia sunt, ibi: cum alia sacramenta etc..
Circa primum tria facit: primo ostendit duas matrimonii institutiones; secundo ostendit differentiam illarum, ibi: prima institutio habuit praeceptum; tertio excludit quemdam errorem qui potest ex praedictis habere occasionem, ibi: fuerunt autem nonnulli haeretici nuptias detestantes. Circa secundum duo facit: primo ostendit differentiam inter secundam institutionem et primam, per hoc quod prima fuit in praecepto, secunda habuit indulgentiam; secundo ostendit qualiter haec indulgentia sumatur, ibi: indulgentia autem diversis modis accipitur.
Cum ergo conjugium sacramentum sit, sacrum signum est, et sacrae rei. Hic determinat de significatione matrimonii; et circa hoc duo facit: primo determinat matrimonii significationem; secundo excludit quamdam falsam opinionem, quae ex praedictis ortum habuit, ibi: inde est quod quidam doctorum dixerunt, illam mulierem non pertinere ad matrimonium quae non experitur carnalem copulam.
Circa quod tria facit: primo ponit illa quae videntur esse pro dicta opinione; secundo ostendit opinionem esse falsam, ibi: hoc ergo si secundum verborum superficiem quis acceperit, inducitur in errorem; tertio respondet ad probationem, ibi: sed superius posita, ea ratione dicta intelligendum est etc..
Hic est duplex quaestio. Prima de matrimonio secundum quod est in officium naturae. Secunda de eo secundum quod est sacramentum.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum matrimonium sit naturale; 2 utrum nunc sit in praecepto; 3 utrum actus ejus sit licitus; 4 utrum possit esse meritorius.