Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non sit in genere conjunctionis. Quia vinculum quo aliqua ligantur, differt a conjunctione ipsa sicut causa ab effectu. Sed matrimonium est vinculum quoddam quo matrimonio juncti ligantur.
Ergo non est in genere conjunctionis.
Praeterea, omne sacramentum est sensibile signum. Sed nulla relatio est accidens sensibile.
Ergo matrimonium, cum sit sacramentum, non erit in genere relationis; et ita nec in genere conjunctionis.
Praeterea, conjunctio est relatio aequiparantiae, sicut aequalitas. Sed non est una numero aequalitatis relatio in utroque extremorum, ut Avicenna dicit. Ergo nec una conjunctio; et sic, si matrimonium est in genere conjunctionis, non erit unum tantum matrimonium inter duos conjuges.
Sed contra, relatio est secundum quam aliqua ad invicem referuntur. Sed secundum matrimonium aliqua ad invicem referuntur: dicitur enim maritus vir uxoris, et uxor mariti uxor. Ergo matrimonium est in genere relationis, nec est aliud quam conjunctio.
Praeterea, unio duorum ad aliquod unum non fit nisi secundum conjunctionem. Hoc autem fit per matrimonium, ut patet genes. 2, 24: erunt duo in carne una. Ergo matrimonium est in genere conjunctionis.