Ulterius. Videtur quod matrimonium incongrue nominetur. Quia denominatio debet fieri a digniori.
Sed pater dignior est matre. Ergo magis debet denominari a patre quam a matre conjunctio utriusque.
Praeterea, res debet denominari ab eo quod est de essentia sua; quia ratio quam significat nomen, est definitio, ut dicitur in 4 metaph.. Sed nuptiae non sunt de essentia matrimonii. Ergo non debet matrimonium nuptiae appellari.
Praeterea, species non potest proprio nomine nominari ab eo quod est generis. Sed conjunctio est genus ad matrimonium. Ergo non proprie potest conjugium nominari.
Sed in contrarium est communis usus loquentium.