Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod nullus potest facere oblationem deo de alieno; unde cum per matrimonium consummatum jam sit corpus viri factum uxoris, non potest absque consensu ipsius deo ipsum offerre per continentiae votum.
Ad primum ergo dicendum, quod lex humana considerabat matrimonium solum inquantum est in officium; sed lex divina secundum quod est sacramentum, ex quo habet omnimodam indivisibilitatem; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens majus bonum impediri per minus bonum quod habet contrarietatem ad ipsum, sicut etiam bonum per malum impeditur.
Ad tertium dicendum, quod in qualibet religione contrahitur matrimonium ad unam personam, scilicet christum, cui quantum ad plura obligatur aliquis in una religione quam in alia; sed matrimonium materiale et religionis non fiunt ad unam personam; et ideo non est simile.