Ulterius. Videtur quod consensus coactus saltem ex parte cogentis faciat matrimonium. Quia matrimonium est signum spiritualis conjunctionis.
Sed spiritualis conjunctio, quae est per caritatem, potest esse ad eum qui non habet caritatem. Ergo et matrimonium ad eum qui non vult.
Praeterea, si illa quae fuit coacta, postmodum consentiat, erit verum matrimonium. Sed iste qui coegit primo, ex consensu illius non ligatur.
Ergo ex primo consensu ligabatur matrimonio.
Sed contra, matrimonium est relatio aequiparantiae.
Sed talis relatio est aequaliter in utroque.
Ergo si sit impedimentum ex parte unius, non erit matrimonium ex parte alterius.