Ad tertiam quaestionem dicendum, quod conditio apposita, aut est de praesenti, aut de futuro. Si de praesenti, et non est contraria matrimonio, sive sit honesta sive inhonesta, stat matrimonium stante conditione, et ea non stante non stat; sed si sit contraria bonis matrimonii, non efficit matrimonium, sicut etiam supra de sponsalibus dictum est. Si autem sit conditio de futuro: aut est necessaria, sicut solem oriri cras; et tunc est matrimonium, quia talia futura jam sunt praesentia in suis causis: aut est contingens, sicut datio pecuniae, vel acceptatio parentum; et tunc idem est judicium de tali consensu sicut de consensu qui fit per verba de futuro; unde non facit matrimonium.
Et per hoc patet solutio ad objecta.