Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo non debuerit virginitatem vovere.
Quia in lege maledictio debebatur illis qui semen non relinquebant super terram, ut patet deuter. 7.
Sed adhuc durabat status legis. Ergo non debuit virginitatem vovere.
Praeterea, votum virginitatis pertinet ad perfectionem consiliorum. Sed talis perfectio debuit a christo inchoari, qui venit legem consiliis adimplere.
Ergo ante christi adventum non debuit virginitatem vovere.
Sed contra, in matre christi debebat omnis esse perfectio. Sed votum virginitatis est de maximis perfectionibus. Ergo non debuit ei deesse.