Ulterius. Videtur quod non debuit esse matrimonio juncta. Quia voventibus virginitatem non solum nubere, sed velle nubere est damnabile, ut Hieronymus dicit. Sed nihil damnabile debuit esse in beata virgine. Ergo postquam virginitatem vovit, nubere non debuit.
Praeterea, vovens virginitatem periculo se exponeret, si se in potestatem viri traderet. Sed hoc est peccatum. Ergo beata virgo non debuit sui potestatem alteri tradere nubendo; ergo nec nubere.
Praeterea, quicumque consentit in matrimonium, consentit aliquo modo in carnalem copulam, ad minus implicite. Sed consensus in carnalem copulam aliquid diminuit de puritate virginitatis, ad minus inquantum ad virginitatem mentis. Cum ergo matri dei deberetur talis puritas qua major sub deo nequit intelligi, ut Anselmus dicit, videtur quod non debuit nubere.
Sed contra est quod dicitur Matth. 1, 18: cum esset desponsata mater jesu maria joseph; in textu, et Glossa.
Praeterea, christus sua nativitate debuit ita virginitatem commendare, quod nuptiis non derogaret.
Non autem melius potuit utrumque approbare quam ut de virgine nupta nasceretur. Ergo etc..