Ulterius. Videtur quod causae matrimonii ejus assignatae in littera non sint convenientes.
Quia diabolus, cum habeat lucida naturalia, plura potest cognoscere naturali cognitione quam homo.
Sed homo etiam sensu potest cognoscere de aliqua an sit virgo. Ergo multo fortius diabolus hoc scire poterat.
Praeterea, diabolus bene scit quod illa est virgo quae nunquam conjuncta est viro. Sed diabolus scire poterat quod joseph nunquam carnaliter ei conjunctus fuerat. Ergo per hoc quod erat nupta, non occultabatur ei virginitas matris dei.
Praeterea, mysterium divinitatis christi non minus miraculis quam virginitate matris demonstratum est. Sed illa miracula diabolus vidit. Ergo non oportuit quod mysterium incarnationis ejus ei per nuptias matris celaretur.
Item, si non esset nupta, non poterat lapidari propter suspicionem fornicationis, quasi adultera.
Ergo videtur quod non propter hoc oportebat eam nubere.
Praeterea, ex hoc quod nupta fuisset, Judaei magis aedificati fuissent ad fidem, qui scriptum invenerunt: ecce virgo concipiet; et ita virginitas matris non debuit vir per nuptias occultari.
Item, christus venit ut labores nostros sustineret, et per hoc auferret. Ergo non oportuit quod haberet mater ejus virum ad ejus obsequia.