Ulterius. Videtur quod nuptiae non sint interdicendae temporibus in littera determinatis. Quia matrimonium sacramentum est. Sed in illis temporibus non interdicitur celebratio aliorum sacramentorum.
Ergo nec celebratio matrimonii.
Praeterea, magis incompetens est diebus festis petitio debiti quam celebratio nuptiarum.
Sed in diebus illis potest debitum peti. Ergo et nuptiae celebrari.
Praeterea, matrimonia quae fiunt contra statutum ecclesiae, debent separari. Sed non separantur, si fiant nuptiae in talibus temporibus. Ergo non debet esse prohibitum per ecclesiae statuta.
Sed contra est quod dicitur eccles. 3, 5: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.