Ulterius. Videtur quod accedere ad concubinam non sit peccatum mortale. Majus enim peccatum est mendacium quam fornicatio simplex: quod patet ex hoc quod Judas, qui fornicationem non horruit cum thamar committere, recusavit mendacium, dicens: certe mendacii nos arguere non poterit. Sed mendacium non semper est mortale peccatum. Ergo neque fornicatio simplex.
Praeterea, peccatum mortale morte puniri debet. Sed lex vetus non puniebat concubitum concubinae morte, nisi in aliquo casu, ut patet deuteron. 13. Ergo non est peccatum mortale.
Praeterea, secundum Gregorium, peccata carnalia sunt minoris culpae quam spiritualia. Sed non omnis superbia aut avaritia est peccatum mortale; quae sunt peccata spiritualia. Ergo nec omnis fornicatio, quae est peccatum carnale.
Praeterea, ubi est majus incitamentum, ibi est minus peccatum: quia magis peccat qui minori tentatione vincitur, ut supra, distinct. 10, dictum est. Sed concupiscentia maxime instigat ad venerea.
Ergo cum actus gulae non sit semper peccatum mortale, nec fornicatio simplex erit peccatum mortale.
Sed contra, nihil excludit a regno dei nisi peccatum mortale. Sed fornicarii excluduntur a regno dei, ut patet 1 corinth., 6. Ergo fornicatio simplex est peccatum mortale.
Praeterea, sola peccata mortalia criminalia dicuntur.
Sed omnis fornicatio est crimen, ut patet tobiae 4, 13: attende tibi ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire.