Postquam determinavit magister de matrimonio et causis ejus, hic determinat de personis contrahentibus matrimonium; et dividitur in partes duas: in prima determinat de impedimentis matrimonii, quae non faciunt personas penitus illegitimas ad contrahendum; in secunda de illis quibus personae penitus ad matrimonium illegitimae redduntur, dist. 37, ibi: sunt ergo quidam ordines in quibus nullatenus potest contrahi conjugium. Prima in duas: in prima determinat de impedimento quodam matrimonii, quod facit personam non simpliciter, sed aliquo modo, illegitimam, quod consistit in defectu naturae, scilicet frigiditate; secundo de impedimento conditionis secundum mores et statuta hominum, scilicet servitute, 36 dist., ibi: nunc de conditione videamus an valeat conjugium dividere. Prima in duas: in prima determinat de impedimento frigiditatis, quod matrimonium contrahendum impedit; in secunda de impedimento per quod actus matrimonii jam contracti impeditur, scilicet de fornicatione, prout est causa divortii, 35 dist., ibi: hoc etiam notandum est etc.. Prima in duas: in prima prosequitur de impedimentis personarum ad contrahendum matrimonium in generali; in secunda descendit in speciali ad impedimentum de quo primo agere intendit, ibi: de his enim qui causa frigiditatis debitum reddere non possunt, consulit Gregorius ut permaneant. Et haec dividitur in duas: in prima ostendit quod frigiditas praecedens matrimonium impedit ne contrahatur; in secunda ostendit quod superveniens matrimonio ipsum dissolvere non possit, ibi: illud etiam sciendum est etc.. Prima in duas: in prima determinat de effectu naturae impediente matrimonium, per quem homo impotens redditur ad carnalem copulam; in secunda determinat de effectu peccati, per quem homo ineptus redditur ad idem, quod etiam matrimonium impedit, scilicet incestus, ibi: de his etiam qui cum duabus sororibus, vel quae cum duobus fratribus dormiunt, videndum est. Prima in duas: in prima determinat de impedimento quo natura impotens redditur ad opus carnale; in secunda de impedimento quo impotens redditur ad consentiendum in copulam conjugalem, ibi: furiosi quoque dum in amentia sunt, matrimonium contrahere non valent. Prima in duas: in prima determinat de impotentia coeundi ex causa naturali, scilicet frigiditate; in secunda de impotentia quae est ex maleficio, ibi: de maleficii autem impedimento hoc tenendum decernitur.
Hic quaeruntur quinque: 1 de impedimentis matrimonii in generali; 2 utrum frigiditas impediat matrimonium; 3 utrum maleficium; 4 utrum furia, vel amentia; 5 utrum incestus.