Ulterius. Videtur quod nec etiam votum solemne dirimat matrimonium contractum. Quia, sicut decretalis dicit, apud deum non minus obligat votum simplex quam votum solemne. Sed matrimonium acceptatione divina stat vel dirimitur.
Ergo cum votum simplex non dirimat matrimonium, nec votum solemne dirimere poterit.
Praeterea, votum solemne non addit ita validum robur supra votum simplex sicut juramentum.
Sed votum simplex, etiam juramento superveniente, non dirimit matrimonium contractum. Ergo nec votum solemne.
Praeterea, votum solemne nihil habet quod non possit votum simplex habere; quia votum simplex posset habere scandalum, cum possit esse in publico, sicut et solemne. Similiter ecclesia posset et deberet statuere quod votum simplex dirimat matrimonium contractum ut multa peccata vitarentur. Ergo qua ratione votum simplex non dirimit matrimonium, nec solemne votum dirimere debet.
Sed contra est, quod ille qui facit votum solemne, contrahit matrimonium spirituale cum deo, quod est multo dignius quam materiale matrimonium.
Sed matrimonium materiale prius contractum dirimit matrimonium post contractum. Ergo et votum solemne.
Praeterea, hoc etiam probari potest per multas auctoritates quae in littera ponuntur.