Ulterius. Videtur quod quilibet praelatus possit in voto dispensare. Quilibet enim praelatus ad hoc constituitur quod utilitati subditorum provideat.
Ergo si utilitas subditorum requirat, potest dispensare.
Praeterea, ex hoc aliquis potest dispensare in voto quod est constitutus dispensator mysteriorum dei. Sed hoc competit cuilibet praelato.
Ergo etc..
Sed contra, quia in corpore humano quaedam sunt actiones quae solis principalibus membris conveniunt, et quaedam etiam soli capiti. Sed in ecclesia vicem capitis tenet Papa, et vicem principalium membrorum praelati majores, ut episcopi.
Ergo aliquae dispensationes sunt quas solus Papa potest facere.