Ulterius. Videtur quod nullum votum possit commutari. Levit., ult. 9: animal quod immolari potest domino, non potest mutari nec in melius nec in pejus. Ergo si sit votum licitum, non potest mutari.
Praeterea, si posset mutari, praecipue posset mutari in melius. Sed hoc non potest: quia bernardus dicit de bene ordinatis monasteriis: nullus meo consilio egredietur desiderio arctioris vitae sine superioris licentia. Ergo etc..
Sed contra est, quod licet semper proficere. Ergo potest etiam votum in melius commutari.