Ad secundum sic proceditur. Videtur quod scandalum non sit peccatum semper. Nullum enim necessarium est peccatum. Sed necesse est ut veniant scandala, ut dicitur Matth. 18, 7. Ergo scandalum non est peccatum.
Praeterea, omne peccatum est ex diaboli incentivo, non ex pietatis affectu. Sed Matth. 16, ubi dicitur Petro: vade retro me, Satanas; scandalum mihi es; dicit Glossa: error apostoli ex pietatis affectu venit potius quam ex incentivo diaboli. Ergo non omne scandalum est peccatum.
Praeterea, Hieronymus dicit: parum distant in vitio scandalizare et scandalizari. Sed scandalum passivum, ut videtur, potest esse sine peccato, sicut et impactio corporalis quandoque est sine casu. Ergo et scandalum activum potest esse sine peccato.
Sed contra, omne dictum vel factum minus rectum est peccatum. Sed scandalum est hujusmodi.
Ergo etc..
Praeterea, numer. 31, dicitur in Glossa: longe gravius peccatum est dare peccati causam, quam peccare. Sed quicumque scandalizat, dat causam peccandi. Ergo peccat.