Ad tertium sic proceditur. Videtur quod scandalum passivum non sit tantum pusillorum.
Christus enim pusillus non fuit, sed perfectissimus.
Sed christus passus fuit scandalum a Petro, cui dixit: scandalum mihi es; Matth. 16, 23. Ergo etc..
Praeterea, nullus potest amare, nisi aliquis ametur. Ergo nullus potest scandalizare, nisi aliquis scandalizetur. Sed ille qui coram perfectis viris peccat, scandalizat non alios quam videntes. Ergo perfecti scandalizantur; et sic non solum pusilli.
Praeterea, etiam perfecti interdum venialiter peccant. Sed quandoque veniale peccatum est scandalum.
Ergo etiam perfecti scandalizantur.
Sed contra est quod dominus, Matth. 18, ubi loquitur de scandalo, non facit mentionem nisi de scandalo pusillorum. Ergo ipsi soli scandalizantur.
Praeterea, apostolus dicit de scandalizatis, quod conscientia eorum, cum sit infirma, polluitur, 1 corinth. 8. Sed perfecti non habent conscientiam infirmam. Ergo etc..