Ulterius. Videtur quod soli perfecti possunt scandalizare. Quia contraria contrariis respondere debent. Sed scandalum passivum dividitur contra activum. Cum ergo solis pusillis conveniat scandalum passivum, solis perfectis convenire poterit activum.
Praeterea, ille solum scandalizat qui exemplo suo provocat ad peccandum. Sed hoc est illorum tantum quorum vita in exemplum aliorum est posita, scilicet praelatorum, et religiosorum.
Ergo ipsorum tantum est scandalum activum.
Sed contra, Petrus ante passionem nondum erat in statu perfectionis; quia nondum erant caeli, idest apostoli, verbo dei et spiritu oris ejus confirmati.
Sed ipse, quantum in se fuit, scandalizavit; unde ei dicitur: scandalum mihi es; Matth. 16, 23. Ergo scandalum activum non est perfectorum tantum.