Postquam determinavit magister de impedimentis matrimonii quae faciunt personam illegitimam simpliciter respectu cujuslibet personae, hic determinat de impedimento quod facit eam illegitimam respectu aliquarum personarum, et non respectu omnium; et dividitur in duas: in prima determinat de impedimento quod facit personam illegitimam respectu alicujus alterius personae propter distantiam ab ipsa, scilicet de disparitate cultus; in secunda determinat de impedimento quod facit illegitimam personam respectu alterius personae propter propinquitatem ad eam, 40 dist., ibi: nunc superest de cognatione aliquid dicere. Prima in duas: in prima determinat de matrimonio quod est in disparitate cultus fidelis ad infidelem; in secunda de matrimonio quod est inter duos infideles, ibi: sunt tamen nonnulli qui inter infideles asserunt non esse conjugium. Prima in partes duas: in prima ostendit quod disparitas cultus praecedens matrimonium impedit contrahendum, et dirimit contractum; in secunda objicit in contrarium, ibi: huic autem videtur obviare quod apostolus ait de imparibus conjugiis. Et dividitur in duas: in prima ponit objectionem ex verbis apostoli; in secunda solvit, ibi: sed aliud hoc esse, aliud illud, evidenter ostendit. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod verbum apostoli, scilicet quod fidelis habet potestatem commanendi vel non commanendi cum infideli, intelligitur de disparitate cultus qui sequitur matrimonium; in secunda inquirit, utrum propter alia peccata uxor possit dimitti, sicut propter infidelitatem, ibi: si autem quaeris, an propter aliud vitium, nisi propter infidelitatem vel idolatriam possit dimitti; attende quid Augustinus ait, tertio inquirit, utrum fidelis dimittens uxorem infidelem, possit alteram ducere, ibi: hic quaeritur, si fidelis dimittat infidelem, vel infidelis a fideli discedat; an liceat fideli aliam ducere. Et circa hoc tria facit: primo ponit auctoritatem ad partem negativam; secundo ad affirmativam, ibi: sed contra Ambrosius testatur; tertio solvit ibi: attende, haec praedictis contraria posse videri.
Hic quaeruntur sex: 1 utrum aliquis fidelis possit contrahere matrimonium cum infideli; 2 utrum inter infideles sit matrimonium; 3 utrum si alter conjugum infidelium convertatur ad fidem sine altero, possit in eodem matrimonio commanere; 4 utrum possit uxorem infidelem relinquere; 5 utrum ea dimissa possit aliam ducere; 6 utrum propter alia peccata vir possit dimittere uxorem, sicut propter infidelitatem.