Ulterius. Videtur quod affinitas non manet post mortem viri inter uxorem et consanguineos viri. Quia cessante causa cessat effectus. Sed causa affinitatis fuit matrimonium, quod cessat in morte viri: quia tunc solvitur mulier a lege viri, ut dicitur Roman. 7. Ergo nec affinitas praedicta manet.
Praeterea, consanguinitas causat affinitatem.
Sed consanguinitas cessat per mortem viri ad consanguineos suos. Ergo et affinitas uxoris ad eos.
Sed contra, affinitas ex consanguinitate causatur.
Sed consanguinitas est perpetuum vinculum quamdiu personae vivunt, inter quos est consanguinitas.
Ergo et affinitas; et ita non solvitur affinitas soluto matrimonio per mortem tertiae personae.