Ulterius. Videtur quod illicitus concubitus affinitatem non causet. Quia affinitas est quaedam res honesta. Sed res honestae non causantur ex inhonestis. Ergo ex inhonesto concubitu non potest affinitas causari.
Praeterea, ubi est consanguinitas, non potest esse affinitas: quia affinitas est proximitas personarum ex carnali copula proveniens, omni carens parentela.
Sed aliquando contingeret ad consanguineos et ad seipsum esse affinitatem, si illicitus concubitus affinitatem causaret; sicut quando homo carnaliter consanguineam suam incestuose cognoscit.
Ergo affinitas non causatur ex illicito concubitu.
Praeterea, illicitus concubitus est secundum naturam, et contra naturam. Sed ex illicito concubitu contra naturam non causatur affinitas, ut jura determinant. Ergo nec ex illicito concubitu secundum naturam tantum.
Sed contra est, quod adhaerens meretrici unum corpus efficitur, ut patet 1 corinth. 6. Sed ex hac causa matrimonium affinitatem causabat. Ergo pari ratione illicitus concubitus.
Praeterea, carnalis copula est causa affinitatis, ut patet per definitionem affinitatis, quae talis est: affinitas est propinquitas personarum ex carnali copula proveniens, omni carens parentela. Sed carnalis copula est etiam in illicito concubitu. Ergo illicitus concubitus affinitatem causat.