Ad tertium sic proceditur. Videtur quod filii qui nascuntur extra verum matrimonium, non sint illegitimi. Quia secundum legem naturae natus legitimus filius dicitur. Sed quilibet filius nascitur secundum legem ad minus naturae, quae est fortissima.
Ergo quilibet filius est legitimus.
Praeterea, communiter dicitur quod legitimus filius est qui est de legitimo matrimonio natus, vel de eo quod in facie ecclesiae legitimum reputatur.
Sed contingit quandoque quod aliquod matrimonium reputatur legitimum in facie ecclesiae, quod habet impedimentum ne sit verum matrimonium; et tamen a contrahentibus in facie ecclesiae scitur; et si occulte nubant, et impedimentum nesciant, legitimum videtur in facie ecclesiae, ex quo per ecclesiam non prohibentur. Ergo filii extra verum matrimonium nati, non sunt illegitimi.
Sed contra, illegitimum dicitur quod est contra legem. Sed illi qui nascuntur extra matrimonium, nascuntur contra legem. Ergo sunt illegitimi.