Ad quartum sic proceditur. Videtur quod incestus non differat specie ab aliis speciebus luxuriae quas magister in littera tangit. Materia enim non diversificat speciem. Sed ea quae magister in littera enumerat, non differunt nisi penes materiam.
Ergo non sunt diversae species peccati.
Praeterea, Coloss. 3, super illud: fornicationem, immunditiam etc. Dicit Glossa interlinearis, quod fornicatio est omnis concubitus praeter legitimum connubium. Sed incestus est hujusmodi.
Ergo est fornicatio: et ita non dividitur specie a fornicatione.
Sed contra, virtutes et vitia distinguuntur specie penes objecta. Sed illa quae hic ponuntur, diversificantur per objecta. Ergo differunt specie.