Ulterius. Videtur quod resurrectio non erit omnium generaliter. In Psalmo enim 1, 2, dicitur: non resurgent impii in judicio. Sed resurrectio non erit hominum nisi tempore judicii universalis. Ergo impii nullo modo resurgent.
Praeterea, Daniel. 12, 2, dicitur: multi de his qui dormiunt in pulvere, evigilabunt. Sed haec locutio quamdam partitionem importat. Ergo non omnes resurgent.
Praeterea, per resurrectionem homines conformantur christo resurgenti; unde 1 corinth. 15, concludit apostolus, quod si christus resurrexit, et nos resurgemus. Sed illi soli debent christo resurgenti conformari qui ipsius imaginem portaverunt, quod est solum bonorum. Ergo ipsi soli resurgent.
Praeterea, poena non dimittitur nisi ablata culpa. Sed mors corporalis est poena originalis peccati.
Ergo cum non omnibus sit dimissum originale peccatum, non omnes resurgent.
Praeterea, sicut per gratiam christi renascimur, ita per gratiam ejus resurgemus. Sed illi qui in maternis uteris moriuntur, nunquam potuerunt renasci. Ergo nec resurgere poterunt; et sic non omnes resurgent.
Sed contra est quod dicitur joan. 5, 28: omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei; et qui audierint, vivent. Ergo omnes mortui resurgent.
Praeterea, 1 corinth. 15, 51, dicitur: omnes quidem resurgemus.
Praeterea, resurrectio ad hoc necessaria est, ut resurgentes recipiant pro meritis poenam vel praemium.
Sed omnibus debetur poena vel praemium pro merito proprio, sicut adultis; vel alieno, sicut parvulis. Ergo omnes surgent.