Ulterius. Videtur quod tempus illud non sit occultum. Quia cujus principium est determinatum et scitum, et finis potest determinate sciri; eo quod omnia mensurantur quadam periodo, ut dicitur in 2 de generatione. Sed principium mundi determinate scitur. Ergo et finis ipsius potest determinate sciri; et tunc erit tempus resurrectionis, et judicii: ergo tempus illud non est occultum.
Praeterea, Apoc. 17 dicitur, quod mulier, per quam ecclesia significatur, habet locum paratum a deo, in quo pascatur diebus mille ducentis sexaginta. Daniel. Etiam 21, ponitur determinatus numerus dierum, per quos anni significari videntur, secundum illud Ezech. 4, 6: diem pro anno dedit tibi. Ergo ex sacra Scriptura potest sciri determinate finis mundi, et resurrectionis tempus.
Praeterea, status novi testamenti praefiguratus fuit in veteri testamento. Sed scimus determinate tempus in quo vetus testamentum statum habuit. Ergo et potest sciri determinate tempus in quo novum testamentum statum habebit. Sed novum testamentum habebit statum usque ad finem mundi; unde dicitur Matth. Ult., 20: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Ergo potest sciri finis mundi, et resurrectionis tempus.
Sed contra, illud quod est ignoratum ab Angelis, est etiam hominibus multo magis occultum; quia ea ad quae homines naturali ratione pertingere possunt, multo limpidius et certius Angeli naturali cognitione cognoscunt; similiter etiam revelationes hominibus non fiunt nisi mediantibus Angelis, ut patet per dionysium, 4 cap. Cael. Hier..
Sed Angeli nesciunt tempus determinate, ut patet Matth. 24, 36: de die illa et hora nemo scit, neque Angeli caelorum. Ergo tempus illud est hominibus occultum.
Praeterea, apostoli magis fuerunt conscii secretorum dei quam alii sequentes, ut dicitur Rom. 8, 23: ipsi primitias spiritus habent; Glossa interlinealis: tempore prius, et ceteris abundantius. Sed eis de hoc ipso quaerentibus dictum est, Act. 1, 7: non est vestrum nosse tempora et momenta, quae pater in sua potestate posuit. Ergo multo magis est aliis occultum.