Ulterius. Videtur quod resurrectio non fiet subito, sed successive. Quia Ezech. 37, 7, praenuntiatur resurrectio mortuorum, ubi dicitur: accesserunt ossa ad ossa; et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper; et spiritum non habebant. Ergo reparatio corporum tempore praecedit conjunctionem animarum; et sic resurrectio non erit subita.
Praeterea, illud ad quod exiguntur plures actiones se consequentes, non potest subito fieri.
Sed ad resurrectionem exiguntur plures actiones se consequentes, scilicet collectio cinerum, reformatio corporis, et infusio animae. Ergo resurrectio non fiet subito.
Praeterea, omnis sonus tempore mensuratur.
Sed sonus tubae causa erit resurrectionis, ut dictum est. Ergo resurrectio fiet in tempore, et non subito.
Praeterea, nullus motus localis potest esse subito, ut dicitur in Lib. De sensato.
Sed ad resurrectionem exigitur aliquis motus localis in collectione cinerum.
Ergo non fiet subito.
Sed contra est quod dicitur 1 corinth. 15, 51: omnes quidem resurgemus... In momento, in ictu oculi. Ergo resurrectio erit subito.
Praeterea, virtus infinita subito operatur. Sed, sicut Damascenus dicit, crede resurrectionem futuram divina virtute; de qua constat quod infinita est. Ergo resurrectio fiet subito.