Ulterius. Videtur quod humores in corpore non resurgent. Quia 1 corinth. 15, 50, dicitur: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. Sed sanguis est principalior humor. Ergo non resurgent in beatis, qui regnum dei possidebunt, et multo minus in aliis.
Praeterea, humores sunt ad restaurationem deperditi. Sed post resurrectionem nulla deperditio fiet. Ergo corpus non resurget cum humoribus.
Praeterea illud quod est in via generationis in corpore humano, nondum est ab anima rationali perfectum. Sed humores adhuc sunt in via generationis, quia sunt in potentia caro et Os. Ergo nondum sunt perfecti anima rationali. Sed corpus humanum non habet ordinem ad resurrectionem nisi secundum quod est anima rationali perfectum.
Ergo humores in eo non resurgent.
Sed contra, quod est de constitutione corporis humani, resurget in eo. Sed humores sunt hujusmodi; quod patet per Augustinum, qui dicit quod corpus constat ex membris officialibus, officialia ex similibus, similia ex humoribus. Ergo humores resurgent in corpore.
Praeterea, resurrectio nostra erit conformis resurrectioni christi. Sed in christo resurrexit sanguis; alias nunc vinum non transubstantiaretur in sanguinem ejus in sacramento altaris. Ergo et in nobis resurget sanguis; et eadem ratione alii humores.