Ulterius. Videtur quod corpus gloriosum ratione suae subtilitatis sit impalpabile. Gregorius enim dicit in homilia in octava Paschae: corrumpi necesse est quod palpatur.
Sed corpus gloriosum erit incorruptibile. Ergo erit impalpabile.
Praeterea, omne quod palpatur, resistit palpanti.
Sed quod potest esse simul cum aliquo non resistit ei. Cum ergo corpus gloriosum possit esse simul cum aliquo corpore, non erit palpabile.
Praeterea, omne corpus palpabile est tangibile.
Sed omne tangibile corpus habet qualitates tangibiles excedentes qualitates tangentis. Cum ergo qualitates tangibiles non sint in excessum, sed reductae ad maximam aequalitatem in corporibus gloriosis, videtur quod non sint palpabilia.
Sed contra est quod dominus cum corpore glorioso resurrexit, et tamen corpus palpabile habuit, ut patet Luc. 14, 39: palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Ergo et corpora gloriosa erunt palpabilia.
Praeterea, haec est haeresis eutychii Constantinopolitanorum episcopi, ut Gregorius dicit 14 lib.
Moral., qui dixit, quod corpus nostrum in resurrectionis gloria erit impalpabile.