Ulterius. Videtur quod sint futura impassibilia.
Quia secundum philosophum in 6 topic., cap. 10, omnis passio magis facta abjicit a substantia.
Sed a finito si semper aliquid abjiciatur, necesse est illud tandem consumi, ut dicitur in 3 phys..
Ergo si corpora damnatorum erunt passibilia, et semper patientur, quandoque deficient et corrumpentur; quod falsum esse ostensum est.
Ergo erunt impassibilia.
Praeterea, omne agens assimilat sibi patiens.
Si ergo corpora damnatorum patientur ab igne, ignis ea sibi assimilabit. Sed non consumit aliter ignis corpora, nisi inquantum ea sibi assimilans resolvit.
Ergo si corpora damnatorum erunt passibilia ab igne, quandoque consumentur; et sic idem quod prius.
Praeterea, animalia quae in igne sine corruptione vivere dicuntur, ut de salamandra dicitur, ab igne non affliguntur: animal enim dolore corporis non affligitur, nisi corpus aliquo modo laedatur.
Ergo corpora damnatorum in igne sine consumptione remanere possunt, sicut et animalia praedicta, ut Augustinus in Lib. De Civit. Dei, dicere videtur, quod nullam afflictionem ibi sustinebunt; quod non esset, nisi eorum impassibilia corpora essent. Ergo etc..
Praeterea, si corpora damnatorum sunt passibilia, dolor qui ex eorum passione provenit, ut videtur, superare debet omnem praesentem corporum dolorem, sicut et sanctorum jucunditas superabit omnem praesentem jucunditatem. Sed propter immensitatem doloris quandoque contingit in praesenti statu quod anima a corpore separatur. Ergo multo fortius si corpora illa futura sunt passibilia, ex immensitate doloris anima a corpore separabitur, et sic corpora corrumpentur; quod falsum est. Ergo corpora illa erunt impassibilia.
Sed contra est quod dicitur 1 corinth. 15, 52: et nos immutabimur; Glossa: nos boni tantummodo immutabimur in gloriam immutabilitatis et impassibilitatis.
Ergo corpora damnatorum non erunt impassibilia.
Praeterea, sicut corpus cooperatur animae ad meritum, ita corpus operatur ei ad peccatum. Sed propter cooperationem praedictam non solum anima, sed et corpus post resurrectionem praemiabitur.
Ergo et in resurrectione similiter damnatorum corpora punientur; quod non esset, si impassibilia forent. Ergo erunt passibilia.