Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ignis inferni, quo corpora damnatorum cruciabuntur, non sit ignis corporeus. Dicit enim Damascenus in 4 Lib., in fine: tradetur diabolus, et Daemones ejus, et homo ejus, scilicet Antichristus, et impii et peccatores, in ignem aeternum, non materialem, qualis est qui apud nos est, sed qualem utique novit deus. Sed omne corporeum est materiale.
Ergo ignis inferni non erit corporeus.
Praeterea, animae damnatorum a corpore separatae, ad ignem inferni deferuntur. Sed Augustinus dicit, 12 super Gen. Ad litteram: spiritualem arbitror esse locum, scilicet ad quem anima defertur post mortem, non corporalem. Ergo ignis ille non est corporeus.
Praeterea, ignis corporeus in modo suae actionis non sequitur modum culpae in eo qui igne crematur, sed magis modum humidi vel sicci: in eodem enim igne corporeo videmus affligi justum et impium. Sed ignis inferni in modo suae actionis sequitur modum culpae in eo qui punitur; unde Gregorius in 4 dial.: unus quidem est Gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores: uniuscujusque enim quantum exigit culpa, tantum sentietur poena. Ergo ignis ille non est corporeus.
Sed contra est quod dicitur in 4 dial.: ignem Gehennae corporeum esse non ambigo, in quo certum est corpora cruciari.
Praeterea, Sap. 5, 21, dicitur: pugnabit orbis terrarum contra insensatos. Sed non totus orbis contra insensatos pugnaret, si solummodo spirituali poena, et non corporali, punirentur. Ergo punientur igne corporeo.