Ulterius. Videtur quod ignis ille non sit ejusdem speciei cum igne isto corporeo quem videmus.
Augustinus enim dicit, et habetur in littera: ignis aeternus cujusmodi sit, arbitror scire neminem, nisi forte cui spiritus divinus ostendit. Sed naturam istius ignis omnes, vel fere omnes, sciunt. Ergo ille ignis non est ejusdem naturae vel speciei cum isto.
Praeterea, Gregorius dicit 15 Lib. Moral., exponens illud job 20: devorabit eum ignis, qui non succenditur: ignis corporeus ut esse valeat, corporeis indiget fomentis; nec valet, nisi succensus esset, et nisi refotus, subsistere.
At contra Gehennae ignis, cum sit corporeus, et in se missos reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inextinguibilis; et successione non indiget, et ardore non caret. Ergo non est ejusdem naturae cum corporeo igne quem videmus.
Praeterea, aeternum et corruptibile non sunt unius rationis, cum nec etiam in genere conveniant, secundum philosophum in 10 metaph..
Sed ignis iste est corruptibilis, ille autem aeternus; Matth. 25, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum.
Ergo non sunt ejusdem speciei.
Praeterea, de natura hujus ignis qui apud nos est, est ut luceat. Sed ignis inferni non lucet; unde dicitur job 18, 5: nonne lux impii extinguetur? ergo non est ejusdem naturae cum isto igne.
Sed contra, secundum philosophum in 1 topic., omnis aqua omni aquae est idem specie.
Ergo eadem ratione omnis ignis omni igni idem est in specie.
Praeterea, Sap. 11, 17, dicitur: per quae peccat quis, per haec et torquetur. Sed omnes homines peccant per res sensibiles hujus mundi. Ergo justum est ut per easdem puniantur.