Ulterius. Videtur quod ignis ille non sit sub terra. Quia job 18, 18, de homine damnato dicitur: et de orbe transferet eum deus. Ergo ille ignis quo damnati punientur, non est sub terra, sed extra orbem.
Praeterea, nullum violentum et per accidens potest esse sempiternum. Sed ignis ille erit in inferno in sempiternum. Ergo non erit ibi per violentiam, sed naturaliter. Sed sub terra non potest esse ignis nisi per violentiam. Ergo ignis inferni non est sub terra.
Praeterea, in igne inferni omnia corpora damnatorum post diem judicii cruciabuntur. Sed corpora illa locum replebunt. Ergo cum futura sit maxima multitudo damnatorum, quia stultorum infinitus est numerus, Eccle. 1, 15, oportet maximum esse spatium in quo ignis ille continetur.
Sed inconveniens videtur infra terram esse tantam concavitatem, cum partes terrae naturaliter ferantur ad medium. Ergo ignis ille non erit sub terra.
Praeterea, Sap. 11, 17, dicitur: per quae peccat quis, per haec et torquetur. Sed mali super terram peccaverunt. Ergo ignis eos puniens non oportet esse sub terra.
Sed contra est quod dicitur Isai. 14, 9: infernus subtus conturbatus est in occursum tui. Ergo ignis inferni sub nobis est.
Praeterea, Gregorius dicit in 4 dialog.: quid obstet non video, ut infernus sub terra esse credatur.
Praeterea, jonae 2, super illud: projecisti me in corde maris; Glossa interlinealis: idest, in inferno; pro quo dicitur in evangelio Matth. 12, 40: in corde terrae; quia sicut cor est in medio animalis, ita infernus esse in medio terrae perhibetur.