Ulterius. Videtur quod animae in Paradiso vel in inferno existentes egredi non valeant. Augustinus enim dicit in Lib. De cura pro mortuis gerenda: si rebus viventium interessent animae mortuorum, ut de aliis taceam, meipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta est ut mecum viveret; et ex hoc concludit quod animae defunctorum rebus viventium non intersint. Sed interesse possent, si de suis receptaculis exirent. Ergo de suis receptaculis non exeunt.
Praeterea, in psalm. 26, 4, dicitur: ut habitem in domo domini omnibus diebus vitae meae; et job 7, 9: qui descendit ad inferos, non ascendet.
Ergo tam boni quam mali a suis receptaculis non exeunt.
Praeterea, receptacula, ut est dictum, animabus post mortem dantur in praemium vel in poenam.
Sed post mortem neque praemia sanctorum minuuntur, neque poenae damnatorum. Ergo non exeunt de suis receptaculis.
Sed contra est quod dicit Hieronymus contra vigilantium sic eum alloquens: ais enim vel in sinu Abrahae, vel in loco refrigerii, vel subter aram dei animas apostolorum et martyrum consedisse, nec posse suis tumulis, cum voluerint, adesse praesentes; et ita tu deo leges ponis, tu apostolis vincula injicies, ut usque ad diem judicii teneantur custodia, nec sint cum domino suo, de quibus scriptum est Apoc. Cap. 14, 4: sequuntur agnum quocumque ierit. Sed agnus ubique est. Ergo et hi qui cum agno sunt, ubique esse credendi sunt.
Ridiculum ergo est dicere, quod animae mortuorum a suis receptaculis non recedant.
Praeterea, Hieronymus ibidem arguit sic: cum diabolus et Daemones toto vagentur orbe, et celeritate nimia ubique praesentes sint; martyres post effusionem sanguinis ara operientur inclusi, et inde exire non poterunt? ex quo potest concludi non solum de bonis, sed etiam de malis, quod sua receptacula interdum exeant, cum non habeant majorem damnationem quam Daemones, qui ubique discurrunt.
Praeterea, idem probari potest per Gregorium in 4 dialog., ubi narrat de multis mortuis quod viventibus apparuerunt.