Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Limbus inferni non sit idem quod sinus Abrahae.
Sicut enim dicit Augustinus, 12 super genes. Ad litteram: nondum inveni inferos alicubi in bono posuisse Scripturam. Sed sinus Abrahae in bono accipitur, ut ibidem subjungit Augustinus sic dicens: non in bono accipiendum sinum Abrahae, et illam requiem quo ab Angelis pius pauper sublatus est, nescio utrum quisquam possit audire. Ergo sinus Abrahae non est idem quod Limbus inferni.
Praeterea, in inferno existentes non vident deum. Sed in sinu Abrahae videtur deus, ut patet per Augustinum, 9 Lib. Confess., qui loquens de Nebridio dicit: quidquid illic est quod sinus Abraham vocatur, ibi Nebridius meus vivit; et infra: jam non ponit aures ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum, et bibit quantum potest sapientiam pro aviditate sua sine fine felix.
Ergo sinus Abrahae non est idem quod Limbus inferni.
Praeterea, ecclesia non orat pro aliquo ut ad infernum deducatur. Orat autem ut Angeli animam defuncti in sinum Abrahae deferant. Ergo videtur quod sinus Abrahae non sit idem quod Limbus.
Sed contra, sinus Abrahae dicitur ubi mendicus Lazarus ductus est. Sed ductus est ad infernum, ut dicit Glossa job 30, super illud: ubi constituta domus dei viventis: infernus domus erat omnium viventium ante adventum christi. Ergo sinus Abrahae idem est quod Limbus.
Praeterea, genes. 44, 29, dicit Jacob filiis suis: deducetis canos meos cum dolore ad inferos. Ergo Jacob sciebat in morte sua se ad inferos transferendum; ergo et eadem ratione Abraham ad inferos translatus fuit post mortem; et ita sinus Abrahae videtur esse aliqua pars inferni.