Ulterius. Videtur quod Limbus inferni sit idem quod infernus damnatorum. Christus enim dicitur infernum momordisse, non absorbuisse, quia aliquos extraxit inde, non autem omnes. Non autem diceretur momordisse infernum, si illi quos liberavit, non fuissent pars multitudinis in inferno contentae.
Ergo cum illi quos liberavit, in Limbo inferni continerentur, iidem continebantur in Limbo et inferno; ergo Limbus est idem quod infernus, vel pars inferni.
Praeterea, christus dicitur, in symbolo, descendisse ad infernum. Sed non descendit nisi ad Limbum patrum. Ergo Limbus patrum est idem quod infernus.
Praeterea, job 27, dicitur: in profundissimum inferni descendent omnia mea. Sed job, cum esset vir sanctus et justus, ad Limbum descendit. Ergo Limbus est idem quod profundissimum inferni.
Sed contra, in inferno nulla est redemptio. Sed a Limbo sancti fuerunt redempti. Ergo Limbus non est idem quod infernus.
Praeterea, Augustinus dicit, 12 super genes. Ad litteram: quomodo illam requiem quam Lazarus accepit, apud inferos esse credamus, non video. Sed anima Lazari ad Limbum descendit. Ergo Limbus non est idem quod infernus.